- LAURA vel LAURETA
- LAURA, vel LAURETApuella Provincialis, A. C. 1341. ingenio et amoribus Petrarchae nobilis: Una ex praecipuis sui sexus, quae conventus, Curia Amoris dictos, constituerant, in quibus quaesliones cnriosae et elegantes ingeniose decidebantur. Hanc quidam Avenione, quidam loco, prope Avenionem, haud procul a Petrarchae Eremo, oriundam fuisle dicunt. Sepulta apud Franciscanos, Avenione, carminibus Petrarchae et Epitaphio Francisci I. Gall. Regis celebratissima est, Petr. Vita et Poemata, Epistola ad Posteritatem. Nostrad. Hist. Prov. et c. 65. de Poet. Prov. Morer. in Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.